inminente aparición de Sententiae in ludum latrunculorum

Durante este periodo de Corona-Virus he tenido tiempo para ultimar algunos proyectos editoriales agolpados en la atropellada molicie de mi disoluta existencia, entre ellos, el primero en ver la luz es SENTENTIAE IN LUDUM LATRUNCULORUM cuya aparición en el mercado en la Editorial Peón Espía con PvP de 9 euros está prevista para el día de los enamorados del ajedrez a mediados de Febrero obra de la que os doy a conocer su prólogo a modo de primicia en TX.

Iam quinque et triginta fere annos, nullo spatio temporis interposito, scholas tradidi ludi illius latrunculorum, in quibus scholis occasiones haud raro arripiebam sententias notas proferendi lusorum in tabulis latrunculariis probatissimorum eo animo, ut lectionem corroborarem in discipulis, medullam doctrinae adhaererem menti discipulorum, scholae acumen tollerem, iucundiorem efficerem praeceptum obscurum, animum mouerem auditorum eorumque curiositatem excitarem, immo eos impellerem ad risum uel ad mirationem.
Huc enim tendunt praesertim sententiae, aphorismi, aurea dicta ac memorabilia, aut quacumque uoce utamur illis sapientiae momentis significandis, ex usu quidem ortis; quoas si magister recte usurpauerit, semina doctrinae in scholis suis sparget, cuius lux, tot coloribus ornata, memoriae adhaerebitur discipulorum, qui annis labentibus animo uoluent praecepta breuibus sententiis permixta.
Cum breui animaduertissem sententias, prout a discipulis experiebar, partes haud paruas agere posse in arte docendi, me dedi studio sententias in ludum latrunculorum colligendi, quae multis uariisque enchiridiis continebantur, ut dicta collectanea conscriberem, non propter eorum copiam, quin immo propter ingenii acumen ac subtilitatem. Cui thesauro conueniret et amicorum cogitationes inscriptu dignas et consilia a me ex tempore in scholis excogitata: quibus exceptis, ecce, beneuole lector, «Sententiae in ludum latrunculorum».
Quae sententiae ex studio efflorescunt Antiquitatis auctoribusque classicis in tribus fundamentis iaciendis, quibus nititur mens humana, ut puta VIS, PVLCHRITVDO, SAPIENTIA. Vis in exhortando, ne in obliuionem ueniant praecepta; pulchritudo in tradendo, ut mens in obseruando gaudeat; sapientia, ut animus progrediatur. In regionibus enim quae ad occidentem spectant, Latinitas uestigia plurimum impressit in alias prouincias auxilio scriptorum probatissimorum, Iulii scilicet Caesaris, Ciceronis, Horatii, Vergilii, e quorum monumentis multae exhaustae sunt sententiae. In honorem igitur linguae, quae per saecula placita hominum tradita sunt cuiusque studium ac usus conuenit indoli ac consuetudini Europaeae, auctor et editor ausi sumus in hoc discrimine temporum edere in lucem opus indicem Latinum Latinamque praefationem continens, quippe quae lingua, nostro saltem animo uiua, optime omnium praestare possit Europae congregandae.
In mole denique huius laboris Latine saeculo xxi conficiendi, gratias agimus plurimas Villelmo Cintas, sine cuius studio interpretandi nunquam hoc opus apparuisset.

6 comentarios en «inminente aparición de Sententiae in ludum latrunculorum»

    1. Amigo Gato, el latín debería ser el idioma común de la Unión Europea, pero no temas, en el librito aparece la traducción al castellano.

    1. Amigo Topobuho, agradezco tu confesión del todo rigurosa y sujeta a derecho, pues precisamente en esta obra se descubre una de las virtudes secretas del juego de ajedrez, a saber, su capacidad para ayudar a mantener la linea. Lo que me era del todo desconocido es que esta cualidad se transfería a la bibliografía ajedrecística.

  1. Antiguamente estudiabamos latín en B.U.P. y los de «letras» también griego.
    Habrá que echar un obligado repaso a nuestros oxidados conocimientos con ayuda del diccionario para leer el libro:
    «mater tua mala burra est»,
    por si acaso voy a por manzanas.

    1. Amigo jmviton, el latín debe aprenderse hablando y no estudiando. Cuando lo hagamos así, nos liberaremos del imperialismo lingüístico del inglés.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *